Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 538

Rationalium addamus tres species, vel ordines potius inferiores, exempli gratia.

1) Exempla divina vel divinorum, rationalia tamen, si quibus sunt, sunt eae fabulae theologicae, et strictius mythologicae.

2) Exempla amoris, quorum fabulae sunt Milesiae, et romanenses strictius, quae latius cum fictionibus poeticis coincidunt.

3) Exempla virtutis sublimis et gloriam promeritae, quorum fabulae sunt heroicae.

Quemadmodum his addi species ordinesve possent alii, sic maior quaedam fabula e.g. epica nonnunquam eos omnes amplectitur simul,

quando per ambages deorumque ministeria et fabulosum sententiarum tormentum praecipitat liberum spiritum, ut potius furentis animi vaticinatio, de castis heroum amoribus, appareat, quam religiosae orationis sub testibus fides. Petr.