Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 539

Argumenta probantia nunc aestheticis nobis sunt, quorum vel unica, vel potior, vel certe iam potissimum consideranda vis est, §~143,

exhibere cogitandis et quasi circumdare pulcram verisimilitudinem,

et eam veritatem, quae quantacunque sit, quotcunque falsis videatur involuta,

se probet tamen et iucundam ac facilem praebeat bonis omnibus haec veritatis viridaria penetrare gnaris.