Nec enim desunt in plerisque spectatorum, quos suos vult venuste cogitaturus, anticipationes huiusmodi:
1) Cordati nostri maiores vocabulis similibus et cognatis et cognatas similesque, profecto, res significare voluerunt.
2) Propositiones tautologicae, vel totaliter, vel maximam partem, sunt etiam identicae.
Fundamenta argumenti et etymologici, et a coniugatis eleganter petendi, §~543.
Sic Cicero ex vocabulo convivii praelato graecorum συμποσίοις nunc vel ipsis germanis nostris verisimile redderet, si vellet, vivendum potius una esse in conviviis, quam una bibendum.
Neque apud germanos suae linguae fautores nullum erit argumentum, ex eorum essentiali vocabulo, quo felicitatem designant,
ipsis aesthetice probaturi, virtutem eo beatitudinemque non minus, ac fortunam, pertinere, si quis id artificis manu tornare didicerit, ne scholam sapiat.