Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 545

In figuris sententiae quae numerantur, earum aetiologian huc eo suo iure primam cito,

ut eandem omne venustius probans argumentum audeam definire,

et colorem, aetiologian stricte fictam, qui tamen non confundendus est cum coloribus, de quibus infra,

sicut cura quaedam laudatur, curae vituperantur omnes satis commode.

Est eiusmodi multiplicata aetiologia apud Ciceronem pro Plancio:

Quis est, qui neget, ordinis eius, (publicanorum) studium fuisse in honore Plancii singulare?

Neque iniuria, vel quod erat pater is, qui est princeps iam diu publicanorum, vel quod is ab sociis unice diligebatur,

vel quod diligentissime rogabat, vel quia pro filio supplicabat, vel quia huius in illum ordinem summa officia quaesturae tribunatusque constabant,

vel quod illi in hoc ornando ordinem se ornare, et consulere liberis suis arbitrabantur.