Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 546

Coloris exemplum habet Iuvenalis Sat. VI. 229. quod fallor? an est alicubi gentium strictissime verum?

Sed (uxor) iacet in servi complexibus, aut equitis. Dic, Dic aliquem, sodes, heic, Quintiliane, colorem, §~545.

Haeremus. Dic ipsa: Olim convenerat, inquit, Ut faceres tu, quod velles, nec non ego possem Indulgere mihi. Clames licet, et mare caelo Confundas, homo sum.

Nihil est audacius illis Deprensis. Iram atque animos a crimine sumunt.

Ipsa illa decantata Virgilii sententia, §~499, non nisi color est, quo Aen. L. XI. Drances infensus, quem gloria Turni Obliqua invidia stimulisque agitabat amaris, seditione potentem animum tegit, v. 362.

graviter reprehensus a Turno: v. 399. Nulla salus bello? Capiti cane talia demens Dardanio, rebusque tuis.