Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 569

Genus cogitandi logicodogmaticum et aestheticodogmaticum, a potiori desumtis denominationibus, non forma solum inter se differunt, sed etiam materiis, quibus convenire vel maxime prima fronte videbantur.

Prius uti thematis sui principia potissimum sequitur, ita posterius principiata et consectaria.

Prius uti potissimum eruit universalia, sub quibus thema suum continetur,

ita posterius eiusdem thematis inferiores conceptus attendit potissimum, quos sub se continet.

Etiamsi materiae a tota disciplina nomen acceperint, sunt tamen in quavis disciplina prima quaedam ordine, quaedam in methodo synthetica velut ultima.

Illa potissimum logicum, haec aestheticum ita sectatur per disciplinas cogitandi genus,

ut dici circiter in qualibet possit, ubi desinit logicum, aestheticum cogitandi genus incipere. §~566.