Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 570

Qui res interius perspexerunt, probe vident inter ea rerum genera, de quibus scientiae huc usque stricte dictae cultae sunt, et individua,

interiacere adhuc magnam inferiorum generum, et specierum intercapedinem,

in cuius raro territorium demonstratores descendant, in quod experimentatores et observatores accurati raro feliciter adscendant.

Hoc est illud maxime stadium in quo cogitandi genus aestheticodogmaticum decurrat.

Hinc vel ipsum sibi thema legit optime, vel thema etiam altius petitum eo tamen usque detrahit, ad maiorem veritatem materialem, §~440.

etiamsi fiat eo ipso formaliter paullo minus exacta, secundum logicorum trutinam scientificam, i. e. elegantem ad verisimilitudinem. §~567.