Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 586

Quod si studium veri absolutum impulerit pulcre cogitaturum ad heterocosmica fingenda, §~585,

iam transmutatur in studium verisimilitudinis poeticae, §~530,

quae tantum abest, ut eadem sit cum verisimilitudine historica, et strictissime dicta,

ut, si ad alterutram, vel dogmaticam, §~577, vel strictissime dictam eam referre necessarium esset,

eikos poetarum ad dogmaticam potius referrem,

favente satis Aristotele, qui historicum iubet, quae facta sunt, poetam, qualia fieri debent, referre,

et inde poesin meliorem et magis philosophicam laudat, quam historiam,

quia magis universalia dicat, historia autem singularia.

Universale enim esse, contingit talem talia dicere aut facere, secundum necessarium aut verisimile,

singulare autem, quid Alcibiades fecerit, aut passus sit.