Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 598

Quinta sit quaestio: An poeta non ea coniunxerit,

quae seorsim quidem sic se bene satis habere, qua possibilitatem aesthetice perspiciendam, possent,

sint tamen in unum conflata incompossibilia?

Hoc tribus potissimum contingere posset rationibus,

1) si regiones mundi poetici per aeternas inimicitias seiunctae confunderentur, cuius casus exemplum est, §~515.

Mundus enim poetarum habet suas insulas et peninsulas,

neque vatum Nequicquam deus abscidit / Prudens Oceano dissociabiles / Terras

Quibus interiecta vada non bene transiliuntur,

2) si mundo poetarum affingitur aliquid, quod in se nihil implicat contradictionis aestheticae,

sumtae tamen iam semel mundi poetici portioni sic repugnaret,

ut fieret figmentum anomalon sine necessitate, §~520.