3) Si semel transgressis in heterocosmica nobis talia huius universi phaenomena
et ea strictissime vera denuo non opinantibus exponerentur,
quibus, quoniam stare cum mundo ficto non possunt,
velut expergefacti ex somnio vigilantium spontaneo cogeremur forsan subinviti tunc, quando nondum tempus est,
agnoscere ficta esse, et quidem strictius, omnia,
quae, tanquam praesentia, praestigiis poetae lubenter cedentes ad aulea usque volebamus intueri.
Ob hoc vitium vitandum Aristoteles satis lepide poetam excusatione dignum iudicavit,
si facta pangat, et strictissime vera scribat,
quam tamen ipsi non concedit, nisi quando et in quantum sint verisimilia,
quod hic interpretor in omni suo ambitu, ut habeant etiam verisimilitudinem poeticam,
ut in novo illo mundo, quem fingimus, aeque locum habeant, ac in hoc.
Tunc enim, ut illius, non ut huius portiones spectatae spontaneum voluptatis caussa somnium temere non interrumpent.