Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 603

Haec sententiae veritas moralis primarium est, quod in fabularum verisimilitudine sit attendendum, §~600.

cui iungi tamen secundariae possunt decima quaestio:

An fabula, quae narrationis titulo strictius ornata non ultra fictiones historicas progredi debeat,

incidat nihilominus in licentiam poeticam?

An eadem leges fictionum historicarum affabre servans possit in re graviori eo usque fallere,

ut pro strictissime vero habeatur a multis cum notabili ipsorum decremento? §~527, 587.

Exemplum fabulae, cui et veritas dogmatica, §~601. desit,

et utrumque vitium inhaereat, quod iam indicavimus,

esse potest Philostratus in sua de Apollonio Tyaneo fabula.