Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 604

Vndecima quaestio: An fabula, poetica etiam, §~527, si opus fuisse videatur,

non potuerit aeque bene veritatem sententiae dogmaticam exprimere strictius probabilis, ac strictius improbabilis? §~532.

Aequalis hic bonitas est aequalis totius pulcritudo,

quam non semper obtinebunt, probabilitate historica gaudentes prae iis,

in quibus verisimilior probabilitas, licet poetica tantum, fulget. §~533.

An fabula, etiam improbabilis belle et recte,

nihil tamen improbabilium contineat, nisi quot et qualia requiruntur ad illustrandam sufficienter sententiam? §~589.

Haec videtur illa fuisse caussa, ob quam Longinus,

non Iliadi, fabulae non minus poeticae, et ex meo sensu strictius etiam improbabili,

sed Odysseae tamen, fabularum amorem vitio vertit, §~311.