Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 607

Quaestio decima tertia: An in fabulis, quae vel huic simpliciter et per eminentiam connexae dici videantur, implicitis, §~535.

venustus ille nexus observatur,

quo praeparantur in ipsa iam colligatione remotius, in transitu propius omnia catastrophae et solutioni ita,

ut imprudentibus quidem, neque tamen non verisimilis, haec eveniat praesenti sic inferendo praeteritum,

ut vel inopinatum maxime, natum tamen inde futurum appareat,

eaque omnia servent iucundam istam unitatem,

qua nihil cogitatorum deesse, postque factam solutionem nihil amplius desiderari posse videatur? §~437, 439.

Nec hic minor cura verisimilitudinis moralis, §~604. et cuiusdam analogiae, in ipsis imponendis nominibus, §~594.

Quod si personis iisdem uti aliis non licet, / Qui magis licet currentes servos scribere, / Bonas matronas facere, meretrices malas,

Parasitum edacem, gloriosum militem, / Puerum supponi, falli per servum senem, / Amare, odisse, suspicari? Ter. Eun. prol.

Immo vero, non licet solum, sed et oportet saepe numero, §~433.