In fabula Aeneidos rationali pius Aeneas ἦθος personae, quam ipsi semel imposuit poeta, sustinens ita primum prodit in scenam, L. I, 96.
Extemplo Aeneae solvuntur frigore membra, / Ingemit et duplices tendens ad sidera palmas
Talia voce refert: O! terque quaterque beati, / Quos ante ora patrum, Troiae sub moenibus altis, / Contigit oppetere!
ita postremam scenam concludit, ut vel in hostem Turnum lenis esse inciperet, huius
infelix humero quum apparuit alto / Balteus, et notis fulserunt cingula bullis / Pallantis pueri, victum quem vulnere Turnus / Straverat, atque, humeris inimicum insigne gerebat.
Ille oculis postquam saevi monumenta doloris / Exuviasque hausit, furiis accensus et ira / Terribilis: Tune hinc spoliis indute meorum / Eripiare mihi?
Pallas te hoc vulnere, Pallas / Immolat, ac poenam scelerato ex sanguine sumit.
Hoc dicens ferrum adverso sub pectore condit / Fervidus: ast illi solvuntur frigore membra, / Vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.
Gemitus et frigore soluta membra incipientis Aeneae, finientis in hoste sunt,
pius autem in deos, patriam, suos Aeneas sibi constans semper, manet unus et idem, §~605.