Quum A. 1742. rogarer quaedam consilia dirigendarum facultatum inferiorum in cognoscendo vero, novam per acroasin, exponere: more consueto, definitiones demonstrationesque praecipuas dictabam in calamos audientium, reliqua liberiori sermoni servabam illustranda.
Quae congesseram, tum quibusdam aliis doctissimis viris, quorum in manus scripta pervenerant, tum praesertim viro celeberrimo, Georgio Friderico Meier, professori Halensium dignissimo, ita placuerunt, ut in ea non solum per acroases in Fridriciana novas commentaretur, sed et ad scribendum eiusdem argumenti librum animum appelleret.
Duas operis utilissimi partes iam vidi, in iisque mea, non tam dexterrime versa in linguam vernaculam, quam multis optimis rebus amplificata atque exornata, singulari cum iucunditate deprehendi.
Quae dum amico suavissimo, lecturis eruditis, et mihi tacitus mecum gratulor, anno praeterlapso generosissimi nobilissimique commilitones me denuo conveniunt acroasin aestheticam postulaturi.
Honestissimo satisfacturus desiderio, memor, quantum ego quondam temporis fatigandis excipientium dextris impendere debuerim, quum dictarem, quorum antea mentionem inieci, mea tamen rogarer: prelo ea committere mecum constitui.