Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v3

Praefatio II

Nunquam autem ita mihi mea, si qua sunt, arriserunt, ut ea curis secundis eximerem.

Hinc et illa, quae octo ab hinc annis mente conceperam, novis accessionibus emendationibusque, si possim, meliora reddere mens fuit.

Quae per hanc hiemem absolvere scribendo licuit, nunc parvo, iusto tamen volumine, publici iuris sunto.

Reliquis exsequendis primum, quod nanciscar, otium consecrabo. Tunc forte plura praefari licebit.

Nunc unum est, quod gratus animus me monet publice testari, sicut Werenfelsii Vossiique scripta, in aliis, ita multum adiumenti mihi attulisse, quum meditarer iterum olim conscripta, celeberrimi Gesneri thesaurum, quem ego sane non linguae solum, sed etiam rerum ad veram pulcritudinem facientium oppido divitem expertus sum.

Quaecunque meam hanc, et reliquas curas obeundi muneris, quod acceptum fero sanctae providentiae, fortuna maneat, bonis viris, qui haec iudicabunt, mihi certe satis erit, protulisse me quaedam, quorum meditationes meis, non solum pulcriores, sed etiam meliores, et ingenia colere, et prodesse non parum moribus possint.

Scribebam Traiecti cis Viadrum a. d. 26. Mart. MDCCL.