Potest esse ingenium pulcrum, quod intellectus et rationis usum male neglexit, potest esse ingenium philosophicum et mathematicum non satis instructum ab ornamentis analogi rationis. Si potest esse ingenium vel mediocriter venustum ad scientias tamen solidiores ineptum ipsa natura: non tamen esse potest ingenium istis concipiendis natum, omni venustati cognitionis, uti nascitur, inhabile. M. §§~649, 247.