Falsa regula semper peior, quam nulla. Iam autem ex uno alterove exemplo tantum abstractae, ac sine ulteriori ratione pro universalibus venditae leges, quid aliud sunt, quam a particulari ad universale satis hiulca consequentia? Quoties hinc, nisi omnino falsae, tamen peccant in quantitate? Iam autem inductio completa nunquam haberi potest. Hinc opus est perspicientia veritatis regularum graviorum a priori, quam dein confirmet ac illustret experientia, sicut illius inveniundae forte primum fuit subsidium. Indigent hinc artes speciales, si veras a spuriis regulis seiungere sit animus, ulteriori principio, ex quo speciales suas regulas cognoscere possint, et hoc, ars aesthetica, ne per eandem male fidam expectationem casuum similium unice stabiliendum sit, ut in formam scientiae redigatur. §~70.