Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 74

Quum intellectus et ratio moraliter necessario directores omnium pulcre cogitatorum, esse debeant, §~39, illud autem regulis pulcre cogitandi distincte non perceptis fieri nequeat; M. §§~624, 640. non sufficit has perspicue proponi, ac multis illustrari, praesertim quum talis earum confusa cognitio iam sine disciplina per aestheticam naturalem acquisitam impetrari possit, §~62. Ne ergo tota disciplina aestheticae artis in meram aliquam coordinationem, ac dispositionem regularum ab analogo rationis analogon rationis unice directuro formatarum abeat, §~68, distincte regulas etiam et intellectuali cum perspicuitate concipere laborat utiliter in formam scientiae simul elevata. §~70.