Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 75

Quod olim Leibnitius de metaphysicis ante restaurationem eorundem per ipsum coeptam: Video plures, qui mathematicis doctrinis delectantur, a metaphysicis abhorrere, quod in illis lucem in his tenebras animadvertant. Cuius rei potissimam caussam arbitror esse, quod notiones generales, et quae maxime nobis notae creduntur, humana negligentia atque inconstantia cogitandi ambiguae atque obscurae sunt factae, et quae vulgo afferuntur, definitiones, nominales quidem sunt, adeo nihil explicant. Acta er. Lips. A. 1694. idem de disciplinis artium liberalium ob similem caussam affirmaverim. De disciplinis, inquam, et regularum coacervationibus. Exsecutionem enim pulcerrimorum operum quanquam docti indoctique passim, si sapiunt, admirari coguntur vel inviti, sequuntur etiam et laudant plurimi: tamen severioris etiam scientiae patroni plerique doctrinas eiusmodi speciosa miracula directuras cum plebe consentiendo contemnunt, Ingenium misera quia fortunatius arte Credunt. Quid autem? si curatis ex definitionibus, et vere explicantibus aliquid pulcri atque venusti per apte cohaerentem axiomatum, consectariorumque concatenationem resolverentur, prima certe, cognoscendi, non bene solum, sed et belle problemata? Quid? si non ars solum, characterem pulcri ingenii generalem ingressa sisteretur, sed etiam induta scientiae pallium? Certius et tutius ad eius regulam, non Lesbiam, ornatum cogitationis postulantia tum exsequeremur, tum diiudicaremus, §~70.