11) Omnes animi commotiones, quae tantae non sunt, ut omnem symbolicam paene cognitionem intuitus opprimat, quando de pulcre non cogitandis tantum, sed et efferendis loquimur; 12) omnes fortunae casus tristiores, nisi frangant, laetiores, nisi obtundant et distrahant omnino animum, §~82. Plus tamen elegantiarum sinistris auctorum fatis debemus, quam admodum ridentibus.