Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 92

13) Agmen claudat in catalogo facile locupletando iuventus, seu potius illa huius vitae periodus, qua nondum akmen suam eo usque transiit anima, ut imaginationes etiam insigniter decreverint. Sicut enim facultates cognoscitivae inferiores primae sunt in eadem phaenomena, ita et eodem, quo creverunt, ordine minuuntur naturaliter. Unde duabus iam potiorem pulcre cogitandi materiem suppeditaturis, §§~30, 31, languescentibus transiisse iudicatur eleganter cogitandi princeps opportunitas. Unde Horatius non praecipit solum, Solve senescentem mature sanus equum, ne Peccet ad extremum ridendus, et ilia ducat, sed etiam spectatus satis et donatus iam rude non vult antiquo ludo includi, Et versus et caetera ludicra ponens.