Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 100

Si quis limam, quibus probe potuisset, §~97, tamen adhibere neglexerit, hoc id iniquius ferre solent acutiores, quod vident, qui potuit maius, eum et suffecisse minori, §~98, sed spectatores suos non duxisse tanti, quorum ius aestumant contemptum sui contemtu auctoris rependere, et sic, nugae quae viderentur, seria ducent In mala derisum semel exceptumque sinistre.