Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 101

Neglectum correctionis, de qua loquimur, Horatius unicam caussam iudicat esse, cur Romani Graecis in scribendo cedant, A. P. v. 291, reprehendens eum in Lucilio peculiariter, Serm. I, 10. Quam necessaria sit ultima lima, doceat Apelles post tabulam, Virgilius Aeneida flammis per testamentum legans, Ovidius, qui malis exsilii solis excusat eius neglectum, de Ponto I. ep. V. 17. Romae non semel lituras a se fieri meminit, II. ep. XIV. et in ipso oratore laudat, si sua limet tenui cura, IV. ep. VI. consentiente Cicerone, cuius oratori ne minuta quidem negligenter tractanda sunt, limatumque dicendi genus exemplo ac praeceptis commendatur.