Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 102

Si quis interim cum Nasone senserit: Nec tamen emendo, labor hic, quam scribere, maior. Mensque pati durum sustinet aegra nihil, Scilicet incipiam lima mordacius uti, Et sub iudicium singula verba vocem? confundit ille, plus taedii secum ferens, et plus virium postulans. Prius concedo quadrare in emendationem, non posterius, §~98. Devorandum autem est, quicquid sit taedii ob reverentiam, quae tua probaturis Maxima debetur, §~100.