Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 109

Duplicis huius, §§~107, 108, duplex In vitium ducit culpae fuga, dum caret arte vera naturam belle supplente, S. IV. Primum est umbratile et scholasticum cogitandi genus, quando in iis, quae pulcram cogitandi rationem requirunt, adeoque naturam, etiam alteram, consuetudinem elegantioris inter moratiores vivendi generis imitari sequi que debent, §~104, aut tantum constipatur eruditionis reconditioris, ut desinat esse pulcritudo, §~15, aut omnino speciem eruditionis tantum apud pueros et grammaticorum aliquos mentientia congeruntur.