Alterum est affectatum et coactum cogitandi genus, naturam per artem male supplens, quando artes, nescio quae, nimia subtilitatis affectatione frangunt atque concidunt, quod Quintilianus docet, quicquid est in meditationum elegantiis generosius. Peius haec naturale cogitandi genus, §~105, enecans se exserit 1) quando naturalis unice decor et non fucatus suffecisset, artis tamen cuiuscunque pigmenta vocantur in subsidium superfluum, hic nocens; 2) ubi satis infelix aliquis fuit, ut in malas deceptricis artis regulas incideret; 3) ubi bonae artis regulae applicantur, ubi locum habent, sed inepte, §~105. E. §~336.