Theologi primi fuerunt theogoniarum cantores, referre quibus Musa dedit fidibus divos, puerosque deorum. Hor. Cythara crinitus Iopas Personat aurata, docuit quae maximus Atlas. Hic canit errantem lunam, solisque labores, Unde hominum genus et pecudes; unde imber et ignes, e.c. Ingeminant plausum Tyrii Troesque sequuntur. Virg. Aen. I.745. Rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae. Qui didicit, patriae quid debeat, et quid amicis, Quo sit amore parens, quo frater amandus et hospes, Quod sit conscripti, quod iudicis officium, quae Partes in bellum missi ducis, habebit, unde nomen et honorem venustae quondam sapientiae restituat, si noverit res gravissimas ad vulgarem popularemque sensum accommodare, §~123, atque ita lenire tigres rabidosque leones Saxa movere sono testudinis, ac prece blanda, Publica privatis secernere, sacra profanis, Concubitu prohibere vago, dare iura maritis, Oppida moliri, leges incidere ligno. Hor. Historia vero, testis temporum, lux veritatis, vita memoriae, magistra vitae, nuncia vetustatis, quam eleganter possit immortalitati commendari, §~125, vel unum Livii genus cogitandi doceat, fusum atque tractum, et cum lenitate quadam aequabili profluens. cf. Cic. de Or. L. II, 36, 64.