Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 127

Intra horizontem aestheticum posita sunt, praeter communia ipsi cum horizonte logico, §§~121-126, de quibus plura cogitare pulcrius datur ingenio mediocriter aesthetico, quae tamen scientificis curis et exactionibus, §~120, perspicere, vel vires hominum non patiuntur, vel operae pretium rerum suarum satagenti non videatur, §~119. Exempli gratia liceat Hunc pugilem victorem, et equum certamine primum, Et iuvenum curas, et libera vina referre.