Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 156

V. An satis tibi nunc erit otii spatiique non ad pertexendam solum telam, quam magno forsan cum impetu mentis exordiaris, ne cadat illud in te: Amphora coepit Institui, currente rota, cur urceus exit? Hor. sed etiam ad limam adeo commendabilem? S.~VI. Quod tamen in solos foetus ingenii dictum velim, quos aliquis exponere publicae luci cogitat, neque tamen, ut extemporalia. §~96. quia Tunc operae celeris nimium, curaque carentis. iure reus agi poteris, sicut ab Horatio Lucilius, Garrulus atque piger scribendi ferre laborem, Scribendi recte; nam ut multum, nil moror. e.c. Hor. Serm. l.~4, 12.