Sectio XIII. Absoluta brevitas. Si divitiae et rerum S.~VIIII et personae S.~XII affluant, ne iam tibi plaudas, ut apud Terentium Pamphilus sibi: Quis me est fortunatior venustatisque adeo plenior? De magnis acervis eiusmodi, copiosaque sua cogitandorum 1) ea, tot ac tanta tollenda sunt in usus tuos, ex quibus completi quid pro fine, quem tibi proposuisti, componi possit ac effici. Completionem non postulo, quam in definitionibus logicus, ac problematibus philosophicomathematicis, requirat, sed eam, in qua nihil turpiter desit, nihil ad finem insufficientiae fiat phaenomenon, nihil eo pertinentium, nisi forte per solam intellectus vim, desideretur. §~16. Id consecutum cogitandi genus, plenum atque perfectum erit. Omne quidem bene plenum cogitandi genus cumulatum etiam erit atque copiosum, referta tamen atque cumulata potest esse cogitatio de re quapiam, neque plena neque perfecta, quod ultimum est ubertatis aestheticae, §~115.