Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 168

Multae enim lites inde ortae sunt, in definiendis pulcre cogitandorum generibus brevitatem relativam poscentibus, §~167, quando aliquibus in tali genere 1) absoluta brevitas, non satis a relativa distincta, recte iudicabatur apprime necessaria, §§~160, 166, 2) occurrebant casus speciales bene multi sub tali genere contenti poscentes simul brevitatem utique relativam, 3) gratior apud plerosque brevitas etiam relativa deprehendebatur universim. Tunc enim aliis, 1) non distinctius, ac priores, brevitatem absolutam a relativa discernentibus tali thematum generi non tribuenda videbatur universim brevitas, quia 2) sub eiusmodi genere continebantur casus, ubi praevaricatio sit, cursim ac breviter (relative) attingere, quae sunt inculcanda, infigenda, repetenda, 3) brevitas (relativa) in tali thematum genere semper et promiscue non placeat, nisi inertibus, quorum delicias desidiamque, quasi iudicium, respicere, ridiculum sit. Nam si hos in consilio habeas, non solum satius esse (relative) breviter dicere, sed omnino non dicere.