Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 169

Quoniam heic nondum methodus naturalis, quam mathematicam dicunt, principia sufficientia decidendarum eiusmodi controversiarum, §~168, anteponere tractationi praesenti permisit, aliquas tantum exempli loco videamus. I. An in caussis agendis nihil aeque, ac brevitas placet? Haec est Pliniana l.c. quaestio, cui nostris temporibus adiungamus similem quaestionem de sacris ex suggestu habendis orationibus. R. Absoluta brevitas, §~160, sed rotunda, §~166, est una ex primis utrarumque dotibus, neque tamen primaria, poscens in aliquibus relativam etiam per omnia, in aliis, qua quasdam partes, §~167. In omnibus autem non potest, multo minus in singulis omnium partibus potest haec relativa ferri, tantum abest, ut laudari, tantum abest, ut tanquam iucundissima, possit aestimari a severo, licet non moroso, iudice. §~168.