II.) An narrationem oportet esse brevem? Iam Aristoteles ab Isocrate dissentit praeceptum brevitatis irridens, tanquam necesse sit, longam aut brevem esse expositionem, ne liceat ire per medium. Theodori quoque scholae negant, quia nec breviter utique, nec dilucide semper sit utile exponere. Quint. IIII.~2. Cicero facit cum Isocrate, et adhuc sub iudice lis est. Id certum est absolutam brevitatem in narrationibus bene multis maiorem brevitatem relativam postulare, ac in aliis aliquibus orationis partibus, §§~160, 167. Relativae enim brevitatis denuo dantur gradus, §~167. Recte Quintilianus l.c. brevitatem narrationis oratori suadens, tamen: Vitanda est, inquit, illa Sallustiana brevitas, quamquam in ipso virtutis obtinet locum, et abruptum sermonis genus, §~159, quod otiosum fortasse lectorem minus fallat, audientem transvolat, nec dum repetatur, exspectat. e.c.