Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 197

In diiudicanda magnitudine ac dignitate materiarum absoluta, ne magna pusillis, sine pondere habentia pondus, §~177, digna indignis, §~182, fanda nefandis, §~196, temere misceantur, non excluduntur ex materiis pulcre cogitandis, 1) vere nonnullam habentia magnitudinem, aliquando summam, §~178, in quibus tamen non nemo, gigantum fraterculus, qui se solum putat aliquid magni, ac omnia refert ad grandem, quam in se solus miratur, mensuram, nihil omnino, nisi nihili facienda, vili pendenda, nugas meras, potest deprehendere. Non opus est musicam Epaminondae citare, quamdiu ipsa religio multis, nisi cum re, vilior alga est.