Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 196

Ut quisque optime natus institutusque est (haec autem est aesthetici practici persona, §§~45, 54, 63), nihil abiectum, nihil humile, §~195, cogitant. Cic. de Fin. V.~57. Eorum nemo Migret in obscuras humili sermone tabernas, Offenduntur enim, quibus est equus, et pater et res. Hor. Neque huc tantum traho turpissimam obscenitatem, de qua §§~184, 192, sed et humi repentem adulationem, laudare paratam Si bene - , aut si quid fecit amicus, Quod proferre palam non possit lingua modeste, Iuv. et luxuriantem contumeliis conviciisque lixas inter et calones maledicentiam, quam olim quidam critici, bona mens! qui Critici! documentum ubertatis suae copiaeque voluerunt. §~195.