Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 207

Sunt enim utique, quod Quintilianus habet, VIII.~3, alia aliis honestiora, sublimiora, e.c. sicut et magis minusve tenuia, §~202. Neque tenuitas, neque sublimitas heic consideranda est illa, quam intellectus forsan et ratio sola tandem in distincte, quantum fieri potest, repraesentatis detegat, §§~15, 16, sed a minimis ad maxima observabilium et pulcre sistendorum elegans per analogon rationis, non sine dignitate, paullatim exsurgens complexus materiarum omnis, dividatur in partes aequales tres. Infima erit aesthetice tenuis, suprema aesthetice sublimis, quaevis suos iterum gradus et magnitudinis et dignitatis comprehensa. §~203.