III. Arbusta, mediam inter tenuia et sublimia §~207 partem occupantia, materiae mediocres, interiectae, intermediae; et quasi temperatae, vicinae tenui sublimique, utriusque participes, vel, utriusque, si verum quaerimus, potius expertes. Cic. Huc e.g. Pamphili descriptio apud Ter. Andr. I.~1: Quod plerique omnes faciunt adolescentuli, Ut animum ad aliquod studium adiungant, aut equos Alere, aut canes ad venandum, aut ad philosophos, Horum ille nihil egregie praeter cetera Studebat, et tamen omnia haec mediocriter. e.c.