Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 212

Nec aesthetico semper, immo perquam raro potius virtus bonique mores spectantur in statu hominis naturali generatim et velut in illimitato, sicut ethicis accuratioribus plerumque solum. E.~§§~1, 9. Heic potius considerantur, uti existunt, non in specialibus solum status naturalis modificationibus, E.P. II. sed et simul in statibus hominum socialibus, in nexibus familiarum et consanguinitatum, diversorum vitae generum, societatum inde varie discrepantium, civitatum et ex civili vinculo redundantium infinitorum paene respectuum, nec eorum universalium tantum, quos abstrahit philosophus, sed particularium, immo singularium, quatenus a positu corporis in hoc illoque pendent, pro locis aetatibusque mutabiles. §~22. Heic apprime sunt attendenda iam ea, quae non eadem omnibus sunt honesta atque turpia, sed omnia maiorum institutis iudicantur. Corn.