Ex his punctis visus, §§~211, 212. si contempleris virtutem moresque laudabiles, et pluribus utique differre gradibus inter se, deprehendes et posse tamen cum aliqua rotunditate, §~166. dividi, sicut diligentia dividitur gradus culpae dolive cognituris, et praedicanda tantum non omnia grammaticis, §§~180, 207. in simpliciter, honestam vivendi rationem, illum bene morati vivendi generis gradum, ad quem obtinendum cuiuscunque conditionis et educationis et consuetudinum necessitudinumque persona, si velit esse bona, vires sufficientes habere videatur, in mores vivendique rationem nobilem, illum bene morati ex §§~211, 212. vivendi generis gradum, quem in melius natis feliciusque iam educatis ordinario non sine usu, vel omnino aliqua disciplina, reperias tantum ordinario, adeoque quemcumque hominem eo pertingere vix posse, licet decreverit, non sine verisimilitudine iudices, et in heroicam tandem virtutem, vivendique rationem singulari cum maiestate coniunctam, illum optime vivendi modum ex §§~211, 212. conceptum, quem vel attingere, vel aequabilem et bono significatu semper eundem sibi conservare, quod difficilius est, pauci, quos aequus amavit Juppiter, atque ardens evexit ad aethera virtus, Diis geniti, potuere.