Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 242

Virtutes in tenui dicendi genere numerant, 1) vel proprietatem, vel puritatem, 2) perspicuitatem, 3) probabilitatem, 4) evidentiam aliqui. Alii has omnes omnium pulcre cogitandi characterum communes esse dotes recte dicunt, §~22. Proprietatem si ex mente priorum per absentiam troporum, et puritatem per absentiam ornatus, concipiamus, haec involvet illam pulcritudinem. Pari ratione perspicuitatem et probabilitatem, s. verisimilitudinem involvet evidentia, M.~§~531. Restarent itaque defectus ornatus et evidentia. Sed prior nec est virtus, nec est in omni cogitandi genere, quod tenue tamen est. §~247. Posterior ubique requiritur ex duplici titulo. §~22. Quid ergo restat huic characteri proprium? Utrumque non solum, modo recte intelligatur, sed et plura. cf. Cic. Or.~76-90.