Non sum nescius characteri tenui solere, velut unicum vitium opponi siccum et exile, aridum et exsangue, ieiunum atque frivolum cogitandi genus. Sed 1) habet et speciem tumoris sibi oppositam 2) siccitas nonnunquam non solum in severioribus etiam intellectus et rationis, purioris etiam, meditationibus a censoribus vitio creatis male reprehenditur, qui logicum et aestheticum cogitandi genus nesciunt distinguere, sed in ipsis etiam aestheticis a iudice competente laudatur. Non provocabo ad illam Plauti, quae suum virum fuit rata siccum, frugi, continentem, amantem uxoris maxime. Cicero, quando cauendam oratori presso, §~239. inopiam et ieiunitatem §§~120, 128. ait, quomodo id fieri debeat, expositurus in exemplo Cottae, de hoc: Nihil erat, inquit, in eius oratione, nisi sincerum, nihil, nisi siccum, atque sanum, et pergit laudare. De cl. Or. 202. Sane hic siccum non vituperatur.