Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 247

Quintilianus omnino videtur siccum inter laudes virilis dignitatis ponere, quando II.~4. optime suadet, ut tenera adhuc aetas plura §~VIII. audeat, et inveniat, et inventis gaudeat, sint licet illa non satis sicca interim ac severa. Facile remedium esse ubertatis nimiae, sterilitas nullo modo vinci. Macrobius eloquentiam Maronis laudat, nunc siccam, nunc floridam. Quando autem Gellius, XIII.~1. se sicca et incomposita §~113. et propemodum vita oratione dicit attingere, quae Favorinus non sine copia et venustate, latius, amoenius, splendidius et profluentius exsequutus sit: vel hinc patet siccum, si vitio vertatur, latitudini potius et copiae, §~VIII. opponendam esse parekbasin, quam magnitudini aestheticae, §~XV. vel absolutae, vel relativae alicui. Verum saepius inveniemus et gnavos horum criticos extensionem pulcram et intensionem cogitationum venustam confudisse. §~187.