4) Aridum cogitandi genus ad vitium in tenui cogitandi ratione defectu peccans, §~245. praesertim qua dignitate sufficienti destituitur, exprimendum paene dixerim aptiorem denominationem, ex hoc Ovidii loco: Tu levior §~189. foliis tum, quum sine pondere, §~177. succi
Mobilibus ventis arida facta volant. Si quis tamen eandem vitiosam brevitatem, de qua §§~247-253. eodem notari putaverit, habebit rationes non contemnendas e.g. Quando Quintilianus II.~4. historicam narrationem esse vult, neque aridam prorsus, neque ieiunam, neque rursus sinuosis et accersitis descriptionibus, in quas plerique imitatione poeticae licentiae ducuntur, lascivientem. §~165. et addit: Vitium utrumque, peius tamen illud, quod ex inopia, quam quod ex copia venit. (scilicet in pueris, §§~247, 248.) Quis hic non videt, aridum esse vitium in defectu, quod luxurianti cogitandi generi, vitio in excessu peccanti, opponitur, ut eamus per medium inopiae, perspicuique apparatus?