Dicam tamen apertius meam sententiam, qua Aridum Cogitandi Genus latius omne illud esse iudico, quod observari potest minus virium ac roboris habere, M.~§~515. ac mascula pulcritudo requireret, cuius languidum cogitandi genus est quaedam modificatio. §~111. Ex hac mente cogitationum ariditas erit phainomenos omnis defectus, vel ubertatis, vel dignitatis, vel verisimilitudinis, vel vividitatis, vel persuasionis, vel vitae, quantas data pulcritudo requireret. §~22.