Ex hac notione videtur Quintilianus II.~4. tantopere protestari contra magistrum aridum, eum comparans siccis ac sine humore ullo terris, quae teneris potissimum plantis evitandae sint. Si qui talem nanciscantur pueri, fieri eos humiles statim, et velut terram spectantes, qui nihil supra quotidianum sermonem attollere audeant, (vel ubertate, vel dignitate, vel verisimilitudine e.c. §~255.), maciem illis pro sanitate, et iudicii loco infirmitatem esse; et dum satis student vitio carere, in id ipsum incidere vitium, quod virtutibus careant. Ex eadem forte se dicit in institutionibus suis aliquid nitoris et iucunditatis admiscuisse, ne ieiuna atque arida, (quae saltim analogo rationis videretur eiusmodi) praeceptorum traditio, animos averteret, et aures, praesertim tam delicatos, raderet. III.~1. cf. §~122.