Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 269

Mediocre dixissem medium cogitandi genus, nisi duplex obstaret ambiguitas, 1) eorum, qui mediocritatem illam amant cum peripateticis, quae est inter nimium et parum quoque significatu omne laudabile mediocre est, 2) eorum qui non cum Horatio solum faciunt, quando edicit:

mediocribus esse poetis Non homines, non dii, non concessere columnae; sed idem etiam ob similem rationem ad omnia venustius cogitanda trahunt, quae, quam primum a summa voluptate, vel paulum decedant; Ut gratas inter mensas symphonia discors,

Et crassum unguentum et Sardo cum melle papaver, Offendant, poterat duci quia cena sine istis: Hoc significatu nullum laudabile mediocre est in aestheticis. Adeoque medium cogitandi genus illis non solum, his non bene, mediocre videretur. §~266.