Temperatum idem cur dicatur cogitandi genus, §~267. iam vidimus, quum vere Temperatvm Cogitandi Genus; vel mediocritatem laudabilem in omni cogitationum vi, §~22. significet, §~269. Lativs; vel Strictivs idem adhibitum tali themati inter eiusmodi respectus, in quibus vehementiores animi contentiones esse pulcrae non possent. Primum est, quale exspectes cogitandi genus. Aequam valentis rebus in arduis Servare mentem, non secus in bonis Ab insolenti temperatam Laetitia. Quando Cicero De Or. II.~212: Non est, inquit, ulla temperatior oratio, quam illa, in qua asperitas contentionis oratoris ipsius humanitate conditur, remissio autem lenitatis quadam gravitate et contentione firmatur: sane, medii cogitandi generis, de quo nunc loquimur praecepta dare non voluit. Mihi hic videtur loqui de genere cogitandi, quod temperatum latius dixi.