Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 271

In Oratore autem 91-96. de nulla re certius loqui iudicetur Cicero prima fronte, quam de medio cogitandi genere, de quo nos etiam, §~266. Interponit illud humili et amplissimo, modicum et temperatum appellans. Interim describit illud, robustius quidem, ac humile; in quo tamen nerviorum vel minimum, plenius humili; quam autem ornatum copiosumque, summissius, in quo loci communes sine contentione dicantur, quales (oratores) euadant fere e philosophorum scholis, quorum quisque per se probetur, nisi coram sit comparatus ille fortiori, (de quo deinde, amplius, copiosius, gravius.) Jam hinc suspiceris temperatum cogitandi genus hic adhuc, ut medium vi ac robore, §~270. generatim, et, ut ita dicam, in abstracto considerari, tunc demum laudem adepturum, vel vituperium, si viderimus, quibus applicetur materiis formisque cogitandi pulcre, quatenus inter se differunt, velut in concreto. Omnem dubitationem eximet ipse Cicero, tandem non temperatum dicendi genus in eloquentibus, sed eum demum eloquentem agnoscens, qui humilia subtiliter, §~XVIII. magna graviter, mediocria temperate potest dicere. Neque adeo temperatum Ciceronis genus, sed temperatum mediocria, (media, arbusta) cogitandi genus illud est, quod medium in vere pulcris dici mereatur, §~266. idemque strictius erit temperatum ex significatu §~270, 268.