Utriusque speciei exempla denuo Plautus dabit, quando res arcessit ex medio, neque tamen non vel in humilem paene tenuitatem, vel omnino labitur in sales illiberales. Adspice, Plautus, Quo pacto partes tutetur amantis ephebi, Ut patris attenti, - - - Quam non adstricto, §~235, 236. percurrat pulpita socco!
Gestit enim nummum in loculos demittere, post hoc Securus, cadat, an recto stet fabula talo. Hor. II. ep. 1. 170. Dum posterioris praesertim criminis reos agit Catullus, Plenos ruris et inficetiarum Annales Volusi, 32. al. 36. in idem, vel affine, vitium incidit, quod felicius vitauit c.~39. in materia satis simili, medium cogitandi genus pulcrius exprimens. Illud carmen volo, quod aliis 44: O! funde noster, seu Sabine, seu Tiburs, e.c.